- TEMPE
- TEMPEregiuncula Theslaliae, cum urbe Episcopali nunc Licostomo, in valle amoenissimâ, per quam Peneus fluv. decurrit, a Poetis celebrata, inter Larissam, et oram maritimam, montibus Olympô, Ossâ, et Peliô cincta; ubi aqua aes erodit, Plin. l. 4. c. 8 et 31. c. 3. De quâ Aelian. l. 3. c. 1. Ovid. l. 1. Met. Fab. 11. v. 568.Est nemus Aemoniae, praerupta quod undique clauditSilva: vocant Tempe; per quae Penêus ab imoEffusus Pindo spumosis volvitur undis,Virg. Georg. l. 4. v. 317.Pastor Aristaeus fugiens Peneia Tempe.Hinc Thessala Tempe, Ovidio, l. 7. Met. v. 22. 2. et Horat. l. 1. Od. 7. v. 4. qui l. 3. Carm. Od. 1. v. 24.Non Zephyris agitata Tempe.Virgil. ob frigiditatem laudat Georg. l. 2. v. 469.———— Aut frigida Tempe.Nugantur Grammatici, cum Tempe dicta esse putant, tamquam τρέπη vel τέρπη A religione loci nomen hoc inditum est. Itaque recte Mela, l. 2. c. 3. Hic sacrô nemore nobilia Tempe. Α` τέμνω enim sit τέ μενος, et contracte τέμμος. Pro eô vero Macedones et Aeoles, quibus ubique placet π, ἀντί τοῦ μ, dicebant τέμπος. Itaque τέμπος aeque ac τέμενος et lucum et fanum significat. Hinc quoque Romanisuum fecêre tempus, cuius tantum superest diminutivum tempulum, vel templum, obliteratô priori ad vitandam ambiguitatem eiusdem, sed aliud significantis vocabuli. Qui τέμπη interpretantur τὰ ςενὰ, illi non vocem exprimunt, sed situm describunt. Is. Vossius, in Melae loc. cit. Est qui τέμπεα, ab Ebraeo Gap desc: Hebrew deducit, i. e. abscondere. ane Ovidius, loc. cit. Tempe describit per nemus Praerupta quod undique claudit Silva. Unde Seneea in Troadibus, Actu 3. v. 815.———— Thessali montes et opaca Tempe.Statius, Theb. l. 6. v. 88.—— —— Umbrosaque Tempe.Idem, l. 10. v. 119.———— Tenebrosaque Tempe.Lucanus, l. 8. v. 1.——— ——— Nemorosaque Tempe.Sunt et Tempe Boeotiae, quae Teumessia dicuntur a Teumesso oppid. Stat. l. 1. Theb. v. 485.Illius in speciem, per quem Teumessia Tempe.Ovidius, l. 7. Met. v. 371.Inde lacus Hyries videt, et Cycneia Tempe.Sunt et alia in Sicilia. Ovid. l. 4. Fast. v. 477.Hinc Camerinam adiit, Thapsonque et Heloria Tempe.Denique loca quaelibet amoena, nemora praesertim atque aquas habentia καταχρηςικῶς Tempe vocamus. Nic. Lloydius. Apud Graecos recentiores, Τέμπη, montium angustiae sunt, clusurae, uti docer Cat. du Fresne ad Alexiadem, p. 328.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.